IN VIRI PRAESTANTISSIMI ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM SAECULI GENTISQUE NOSTRAE DECUS EGREGIUM. Pangeret, omniparens leges violare creator Noluit, atque operum quae fundamenta locrit. Intima panduntur victi penetralia caeli, Nec latet extremos quae vis circumrotat orbes. Sol solio residens ad se jubet omnia prono Tendere descensu, nec recto tramite currus Sidereos patitur vastum per inane moveri; Sed rapit inmotis, se centro, singula gyris. Jam patet horrificis quae sit via flexa cometis; Jam non miramur barbati phaenomena astri. Discimus hinc tandem qua causa argentea Phoebe Passibus haud aequis graditur; cur subdita nulli Hactenus astronomo numerorum fraena recuset: Cur remeant nodi, curque auges progrediuntur. Deserit, ac nautis suspectas nudat arenas; Alternis vicibus suprema ad littora pulsans. Quae totiens animos veterum torsere sophorum, Quaeque scholas frustra rauco certamine vexant, Obvia conspicimus, nubem pellente mathesi. Jam dubios nulla caligine praegravat error, Queis superum penetrare domos atque ardua caeli Scandere sublimis genii concessit acumen. | |
|